

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 11: Versus 36
Quoniam ex ipso,etc.Ex, per, in,distinctionem personarum indicant; ipse vero idem pronomen repetitum, identitatem substantiae; et quia talis ipsi gloria, non justis ipsis.[AUG., lib. de Natura boni, cap. 27, Ex ipso.]Non de ipso sunt omnia, etc., usque ad singula horum trium referri ad singulos voluit.Omnia.Cum audivimusomnia esse ex Deo,omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quae naturaliter sunt; neque enim ex ipso sunt peccata quae naturam vitiant, quae ex voluntate peccantium nascuntur.